"Domus ardet!"

Qua sententia factio "Dies Veneris pro futuris cognita est. Abhinc unum annum etiam nunc multi discipuli contra climae mutationem semper Die Veneris intercedunt. Facies intercessionum, Greta Thunberg, ad Novum Eboracum navigans admirationem movit. Greta Thunberg consultationem climae eo anno orator visitabit monendi causa: "Domus ardet!". Vastatoria incendia silvarum Amazoniae in eius oratione magnae partes erunt. Quamquam iam ¯CDLXX (quadrigenta septuaginta milia) hectariorum silvae pluvialis flammis deleta sunt, praeses Brasiliae, Jair Bolsonaro, consiliorum rationes capere retractat.
  • Autor/-in:verschiedene Sprecher*innen
  • Länge:51 Sekunden
  • Datum:Dienstag, 1. Oktober 2019
  • Sendereihe:Bremen Zwei
  • Quelle:Bremen Zwei

  • Download (rechte Maustaste)